

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 13
Joseph quoque ait.Josephauctusinterpretatur. Hic est Christus, qui a Judaeis fratribus suis abjectus, in Aegypto hujus saeculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi.De benedictione Domini terra ejus.Ad litteram, fertilitatem significat, quam duae tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Haec est Basan, fertilissima regio, undepinguedointerpretatur.Temperie coeli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quae in abysso significantur.Benedixisti, Domine, terram tuam,Ecclesiam scilicet, quae non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde:Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus Christo[Ephes. 1.].Coeli.Coelum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinae apostoli et evangelistae, de quibus alibi pluraliter dicitur:Coeli enarrant gloriam,etc.[Psal. 18.]In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in coelo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis.Rore.Coelesti praedicatione, quae mirae subtilitatis et gratiae, qua contra aestum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde:Det tibi Deus de rore coeli,etc.[Gen. 27.]Abysso,ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde:Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terrae[Gen. 2.]. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit:De pomis collium,etc.